Mission Statement

De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus.

[highlight type=”dark”]Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.[/highlight] State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae.

Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere malorum. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis.